monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Hic primum quaero, cur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? Cur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut quid ipso Iove in hac causa opus est, si Victoria faveat sitque propitia et semper eat ad illos, quos vult esse victores?
2 Hac dea favente et propitia, etiam Iove vacante vel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad dilatandum regnum bello spontaneo provocare?
3 Plane si ita sentiunt approbo et laudo.